monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 25, 12
Anima nempe rationale spiramen est, atque in habitaculo cordis sapientia ipsius est, qua omnia computat, et disponit, velut paterfamilias in domo sua omnes res suas ordinat, atque inde etiam habet prudentiam, qua vasi suo cuncta utilia recte constituit, sicut et cor a pulmone tegitur, et ex hoc quoque discretionem ad se colligit, omnia iuste dividendo, ut etiam viscera hominis recte et discrete sibi coniuncta sunt.